Dan
1.6.1 (p. 20,34 )
[1] Hic primis adolescentiae temporibus
felicissimis naturae incrementis summam virilis aetatis perfectionem
sortitus, omisso voluptatis studio, continua armorum meditatione flagrabat,
memor se bellicoso patre natum omne vitae tempus spectatis militiae
operibus exigere debere.
Dan
1.6.2 (p. 21,1 )
[1] Cuius fortem animum Harthgrepa Wagnhofthi
filia amoris sui illecebris emollire conata sedula affirmatione certabat
oportere eum primum genialis tori munus suis erogare connubiis, quae
infantiae eius exactioris curae fomenta porrexerit primaque subministrarit
crepundia.
[2] Nec simplici verborum exhortatione contenta carminis quoque modo sic
orsa:
[3] Quid tibi sic vaga vita fluit?
Quid caelebs tua lustra teris,
arma sequens, iugulum sitiens?
[4] Nec species tua vota trahit;
eximia raperis rabie,
labilis in Venerem minime.
[5] Caedibus atque cruore madens
bella toris potiora probas
nec stimulis animum recreas.
[6] Otia nulla fero subeunt,
lusus abest, feritas colitur;
nec manus impietate vacat,
dum Venerem coluisse piget.
[7] Cedat odibilis iste rigor,
adveniat pius ille calor
et Veneris mihi necte fidem,
quae puero tibi prima dedi
ubera lactis opemque tuli,
officium genetricis agens,
usibus officiosa tuis.
Dan
1.6.3 (p. 21,26 )
[1] Quo corporis eius magnitudinem humanis
inhabilem amplexibus referente, cuius naturae contextum dubium non esset
giganteo germini respondere:
[2] 'Non te moveat', inquit, 'insolitus meae granditatis aspectus.
[3] Nunc enim contractioris, nunc capacioris, nunc exilis, nunc affluentis
substantiae, modo corrugati, modo explicati corporis situm arbitraria
mutatione transformo; nunc proceritate caelis invehor, nunc in hominem
angustioris habitus condicione componor.'
[4] Adhuc haesitante eo fidemque dictis habere cunctante, tale carmen
adiecit:
[5] Ne paveas nostri, iuvenis, commercia lecti.
[6] Corpoream gemina vario ratione figuram
et duplicem nervis legem praescribere suevi.
[7] Nam sequor alternas diverso schemate formas
arbitrio variata meo; nunc sidera cervix
aequat et excelso rapitur vicina Tonanti,
rursus in humanum ruit inclinata vigorem
contiguumque polo caput in tellure refigit.
[8] Sic levis in varios transmuto corpora flexus
ambiguis conspecta modis: nunc colligit angens
stricti membra rigor, nunc gratia corporis alti
explicat et summas tribuit contingere nubes;
nunc brevitate premor, nunc laxo poplite tendor
versilis inque novos converti cerea vultus.
[9] Nec me mirari debet, qui Protea novit.
[10] Nunc premit effusos, modo clausos exserit
artus
forma situs incerta sui speciesque biformis,
quae nunc extricat, nunc membra revolvit in orbem.
[11] Exsero contractos artus tensosque subinde
corrugo, vultum formis partita gemellis
et sortes complexa duas: maiore feroces
territo, concubitus hominum breviore capesso.
Dan
1.6.4 (p. 22,17 )
[1] His assertis Hadingi concubitu potita
tanto iuvenis amore flagravit, ut, cum eum revisendae patriae cupidum
comperisset, virili more culta prosequi non dubitaret laboribusque eius ac
periculis interesse voluptatis loco duceret.
[2] Quo comite susceptum iter ingressa penatibus forte pernoctatura
succedit, quorum defuncti hospitis funus maestis ducebatur exsequiis.
[3] Ubi magicae speculationis officio superum mentem rimari cupiens, diris
admodum carminibus ligno insculptis iisdemque linguae defuncti per Hadingum
suppositis, hac voce eum horrendum auribus carmen edere coegit:
Dan
1.6.5 (p. 22,25 )
[1] Inferis me qui retraxit, exsecrandus oppetat
Tartaroque devocati spiritus poenas luat.
[2] Quisquis ab inferna sede vocavit
me functum fatis exanimemque
ac rursum superas egit in auras,
sub Styge liventi tristibus umbris
persolvat proprio funere poenas.
[3] En praeter placitum propositumque
quaedam grata parum promere cogor.
[4] Ex hac namque pedem sede ferentes
angustum nemoris advenietis,
passim daemonibus praeda futuri.
[5] Tunc quae nostra chao fata reduxit
et dedit hoc rursum visere lumen
mire corporeis nexibus indens
Manes elicitos sollicitando,
quod nisa est temere, flebit acerbe.
[6] Inferis me qui retraxit, exsecrandus oppetat
Tartaroque devocati spiritus poenas luat.
[7] Nam cum monstrigeni turbinis atra lues
intima conatu presserit exta gravi
atque manus vi vos verrerit, ungue fero
artubus avulsis corpora rapta secans,
tunc, Hadinge, tibi vita superstes erit,
nec rapient Manes infera regna tuos,
nec gravis in Stygias spiritus ibit aquas.
[8] Femina sed nostros crimine pressa suo
placabit cineres, ipsa futura cinis,
quae miseris umbris huc remeare dedit.
[9] Inferis me qui retraxit, exsecrandus oppetat
Tartaroque devocati spiritus poenas luat.
Dan
1.6.6 (p. 23,18 )
[1] Igitur cum apud praedictum nemus compacto
ramalibus tecto noctem agerent, inusitatae granditatis manus domicilium
penitus pererrare conspecta.
[2] Quo monstro territus Hadingus nutricis opem implorat.
[3] Tunc Harthgrepa artus explicans ac magno se turgore distendens manum
artius apprehensam alumno praebuit abscindendam.
[4] Ex cuius taeterrimis vulneribus plus tabi quam cruoris manavit.
[5] Cuius facti postmodum ab originis suae consortibus laniata poenas
pependit; neque illi aut naturae condicio aut corporis magnitudo, quo minus
infestos hostium ungues experiretur, opitulata est.
Dan
1.6.7 (p. 23,26 )
[1] Spoliatum nutrice Hadingum grandaevus
forte quidam, altero orbus oculo, solitarium miseratus Lisero cuidam
piratae sollemni pactionis iure conciliat.
[2] Siquidem icturi foedus veteres vestigia sua mutui sanguinis aspersione
perfundere consueverant, amicitiarum pignus alterni cruoris commercio
firmaturi.
[3] Quo pacto Liserus et Hadingus artissimis societatis vinculis colligati
Lokero, Curetum tyranno, bellum denuntiant.
[4] Quibus superatis, fugientem Hadingum praedictus senex ad penates suos
equo devehendum curavit ibique suavissimae cuiusdam potionis beneficio
recreatum vegetiori corporis firmitate constaturum praedixit.
[5] Cuius augurii monitum huiusmodi carmine probavit:
Dan
1.6.8 (p. 23,36 )
[1] Hinc te tendentem gressus profugum ratus
hostis
impetet, ut teneat vinclis faucisque ferinae
obiectet depascendum laniatibus: at tu
custodes variis rerum narratibus imple,
cumque sopor dapibus functos exceperit altus,
iniectos nexus et vincula dira relide.
[2] Inde pedem referens, ubi se mora parvula
fundet,
viribus in rabidum totis assurge leonem,
qui captivorum iactare cadavera suevit,
inque truces armos validis conare lacertis
et cordis fibras ferro rimare patenti.
[3] Protinus admissa vapidum cape fauce cruorem
corporeamque dapem mordacibus attere malis.
[4] Tunc nova vis membris aderit, tunc robora
nervis
succedent inopina tuis solidique vigoris
congeries penitus nervosos illinet artus.
[5] Ipse struam votis aditum famulosque sopore
conficiam et lenta stertentes nocte tenebo.
Dan
1.6.9 (p. 24,17 )
[1] Et cum dicto relatum equo iuvenem pristino
loco restituit.
[2] Tunc Hadingus amiculi eius rimas, sub quo trepidus delitebat, per
summam rerum admirationem visus perspicuitate traiciens animadvertit
equinis freta patere vestigiis, prohibitusque rei inconcessae captare
conspectum plenos stuporis oculos a terribili itinerum suorum
contemplatione deflexit.
Dan
1.6.10 (p. 24,22 )
[1] Qui cum a Lokero captus omnem
praedictionis eventum certissimis rerum experimentis circa se peractum
sensisset, Handwanum, Hellesponti regem, apud Dunam urbem invictis murorum
praesidiis vallatum moenibusque, non acie resistentem bello pertentat.
[2] Quorum fastigio oppugnationis aditum prohibente, diversi generis aves
loci illius domiciliis assuetas per aucupii peritos prendi iussit earumque
pennis accensos igne fungos suffigi curavit; quae propria nidorum hospitia
repetentes urbem incendio complevere.
[3] Cuius exstinguendi gratia concurrentibus oppidanis, vacuas defensoribus
portas reliquerunt.
[4] Adortus Handwanum cepit eique redemptionis nomine corpus suum auro
rependendi potestatem fecit, cumque hostem tollere liceret, spiritu donare
maluit: adeo saevitiam clementia temperabat.
Dan
1.6.11 (p. 24,33 )
[1] Post haec, multo Orientalium robore
debellato, Suetiam reversus Suibdagerum apud Gutlandiam ingenti classe
obvium pugna adortus oppressit sicque non solum exterorum manubiis, verum
etiam paternae fraternaeque vindictae trophaeis ad eminentem claritatis
gradum provectus exsilio regnum mutavit, cui patriam non ante repetere quam
regere contigit.